URBANUS VI

URBANUS VI
URBANUS VI.
nomine Bartholomaeus Pregnanus, Neapoli oriundus, ab Italis, ut Romae Papam haberent, Gregorio XI. surrogatus est, clamantibus: Volemo un Papae Romano, o vero italiano, et Cardinalibus congregatis minantibus, multis lignis congestis, se, ni desiderio suo satisfieret, illos exusturos. A. C. 1378. Cum interim diversa factio Avenione Clementem VII. elegisset. Hoc initium horrendi schismatis; Illi Italis, Germanis, Anglis, Lusitanis: huic Gallis, Hispanis, Apulis adhaerentibus. Unde dirae mutuae: dum quisque alterius sectatores extra viam salutis esse aiebat, canes, incredulos, infideles clamitans. Froissard. l. 2. c. 132. 133. etc. Urbanus post electionem, ferox et superbus, Iohannam Neapolitanam Reginam, quod Clementem honorifice excepisset, excommunicavit, invitatô Ludovicô Hungariae Rege ut Carolum dyrrachinum contra illam cum copiis mitteret: Quoque similiter Richardum adversus Gallum excitaret, prodigiosas indulgentias promulgavit. Ludovicô Duce Andegavens. a. Iohanna herede scriptô, ipse Carolum Parvum ei opposuit, sed hunc excommunicatum contra se ire audiens. Genuam aufugit, A. C. 1385. Cardinalibus 5. annô post necatis, Iubilaeô ad 33 annos contractô, festô Visitationis institutô, obiit A. C. 1389. Scripsit Historiam Episcoporum Barensium. Theod. a Niem Hist. Schismat. etc. Eum excepit Bonifacius IX.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Urbanus — Urbanus …   Wikipédia en Français

  • Urbanus — ist der Name eines römisches Gegenkaisers (271/2) zu der Herrschaftszeit Kaiser Aurelians, der nur bei Zosimos erwähnt wird, Urbanus (Kaiser) eines katholischen Heiligen, siehe Urbanus (Heiliger) der Biere der Brauerei Brauhaus Pfaffenhofen des… …   Deutsch Wikipedia

  • URBANUS I — URBANUS I. Episcopus Roman. post Calixtum I. A. C. 224. gente Romanus; saepius proscriptus, tandemque sub Severo Imperatore captus, pertulit liventis verbera plumbi, et iussus Marti tura dare, in facies Deorum expuit: proin securi percussus A. C …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBANUS II — URBANUS II. dictus Odo, Gallus, successor Victoris III. A. C. 1088. tempore schismatis, cui Antipapa Gilbertus ansam praebuit. Ab huius factione, urbe pulsus in Galliam se recepit, ubi varia celebravit concilia: Claromonte imprimis, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBANUS IV — URBANUS IV. Trecensis, nomine Iacohus Pantaleo, obscurô genere natus, successit Alexandro IV. A. C. 1261. Crucem contra Manfredum, qui se Siciliae Regem fecerat, Pontificibus infestum, sumi iussit. Dein Orvetum secedens, Carolum Comitem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBANUS V — URBANUS V. Gallus, nomine Guiliel. Grisacus, filius Grimoardi. Successit Innocentio VI. A. C. 1362. Avenione, ubi tum sedes erat. barvabam Mediolani tyranum, aliosque Italiae Magnates, in subditos acriter saevientes, armis compescuit. Hinc in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Urbanus — Pour l artiste belge et l usurpateur romain, voir Urbanus (artiste) et Urbanus (usurpateur) …   Wikipédia en Français

  • Urbanus — For the popes, see Pope Urban. For the skipper butterfly genus, see Urbanus (butterfly). For 3rd century Roman usurper, see Urbanus (Roman usurper). Urbain Servranckx (June 7, 1949, Schepdaal, Belgium), also known as Urbain and Urbanus van Anus,… …   Wikipedia

  • Urbanus I, S.S. (15-16) — 15 16S. S. Urbanus I. Pp. et. Soc. M. M. (25. al. 19. Mai). Der hl. Papst Urbanus I. regierte die Kirche Gottes vom J. 222 bis 230, etwa 7 1/2 Jahre lang. Er soll ein Römer von vornehmer Abkunft gewesen sein. Das Mart Rom. bemerkt, daß durch… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Urbanus, S.S. (13) — 13S. S. Urbanus (Urbasus) et 79 Soc. M. M. (18. Mai al. 5. Sept.) Diese hhl. Martyrer, von welchen außer dem hl. Urbanus nur Menedemus und Theodorus mit Namen bekannt sind, starben für den Glauben an Jesus, den Sohn Gottes, unter dem arianischen… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”